

Epistola ad Hebraeos*
Caput 11: Versus 12
Ab uno.Utero, vel Abraham emortuo. Emortuum dicit ad opus concipiendi Sarae uterum, quantum ad virum seniorem; vel dicit ipsum Abraham ad opus generandi emortuum, quantum scilicet ad seniorem feminam.Tanquam sidera.Hoc dicit quantum ad bonos, id est qui luce virtutum et multitudine comparantur sideribus.Et sicut arena.Hoc dicit quantum ad malos, id est qui instabilitate et numero comparantur arenae. Mare est ipsa gentilitas: ora, ritus ejus; cui propinqui facti sunt aliqui Judaei, non tamen in gentilitate.